• Tidak ada hasil yang ditemukan

V. Ortoleva e M. R. Petringa a cura di L

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2017

Membagikan "V. Ortoleva e M. R. Petringa a cura di L"

Copied!
6
0
0

Teks penuh

(1)

La veterinaria antica e medievale (testi greci, latini, arabi e romanzi), Atti del Convegno internazionale, Catania 3-5 ottobre 2007, a cura di V. Ortoleva e M. R. Petringa, Lugano, Lumières Internationales, 2009, pp. 544.

Catinae

secundus omnium gentium conventus de arte veterinaria antiqua et me-diaevali sollemniter celebratus est anno mmvii (diebus 3-5 m. Oct.), cuius auctores fuerunt Vincentius Ortoleva et Maria Rosaria Petringa, Catinensis studiorum Uni-versitatis professores, qui quidem operam enixe sategerunt ut conventus acta in spis-sum volumen congesta foras quam primum darentur; hoc enim volumen quod ex dxliiipaginis constat Lucani anno mmixeditum est. Id vero in primis auctores cu-rarunt ut omnes oratorum symbolae in quattuor praecipuas voluminis partes di-stribuerentur, quarum prima non solum antique artis veterinariae cultorum verum etiam omnium nostrum studium indiscrete excitaret, secunda vero ad codicum tra-ditorum rationes atque textuum interpretationes spectaret, tertia de instrumentis antiquitus adhibitis tractaret, postrema denique inter cetera de mediaevali mulo-medicina deque operibus in vernaculas linguas vulgatis symbolas contineret. Equi-dem uniuscuiusque symbolae argumentum summatim quam brevissime exponam, quo huius voluminis moles magis perspicue eniteat.

In prima symbola Antoninus Zumboargumenta ab ipsis humaniorum littera-rum studiosis minime despicienda perstringit (Sulla polisemia di “hippomanes”).1 Pri-mum enim explicat quid sibi velit vox hippomanesquam apud Aristotelem in Histo-ria animalium(6,18) legimus; vox hippomanesenim quae carunculam quandam in fronte equi recens editi increscentem proprie significat, interdum a quibusdam nun-cupatur vaginae equinae mucus. Ceterum Plinius (nat. 18,165) Aristotelis vestigiis in-sistens hippomanesappellat illud veneficium amoris in fronte pulli equini imminens quod equa feta dentibus evulsum devorat. Quamquam ipse Plinius (nat. 28, 120), qui ad mucum vaginae equinae significandum utitur circuitu verborum quae sunt virus a coitu, tandem propter verborum inopiam hippomanes appellat humorem illum equarum. Aelianus vero (NA 14,18) hippomanesindicat non equae humorem sed ca-runculam in fronte pulli increscentem quae ab equa propter amorem erga natum de-voratur, quod nisi enim hippomanes de eius fronte evulserit equa, pullus libidinis im-potentibus affectibus afficiatur. Contra Vergilius (Georg. iii, 282) hoc de quo agimus verbum usurpavit dum furorem equinum describit; attamen apud Vergilium hippo-manessignificat virus quod stillatim defluit de inguine equae. Ipse enim poeta ad ca-runculam significandam (Aen., iv, 513-515) non nomen hippomanessed verborum cir-cuitum usurpasse invenitur. Ceterum Servius, qui hippomanesab Hesiodo herbam quandam abusive appellatam asseverat, hoc virus quod defluit ex equarum inguini-bus a furore amoris natum esse; attamen Servius Danielinus videtur non ignorasse hippomanesdici et carunculam in fronte equini pulli. Quapropter hanc symbolam, in qua et vires huius vocis enodantur et furoris equini causa tangitur, iucundam atque lectu apprime dignam esse puto.

(2)

Alteram symbolam, quam in prima voluminis parte legimus, Ivanus Garofalo de Galeno atque animalibus conscripsit (Galeno, gli animali e la veterinaria).1 Veteri-naria enim tam arto vinculo cum medicorum scientia erat coniuncta ut utriusque disciplinae opera et ipsis ad hominum animaliumque medelam remediis et doctri-nae ratione atque conformatione similia esse videantur. Ivanus Garofalo igitur hic breviter exponit quidnam Galenus, medicus nobilissimus, de homine deque anima-libus senserit; quare hominem multo antecellere cetera animalia putaverit; quorsum animalia cum vita functa tum spirantia dissecuerit; quid porro de carnis asininae, fe-rinae necnon camelinae esu censuerit; quae fuerint Galeni praecepta ad asinarum diaetam pertinentia; ubi deinde mentionem de veterinarii instrumentis medicus ille fecerit.

Secunda autem voluminis pars octo symbolas ad codices ac textus spectantes con-tinet, quarum primam Anna McCabede Hippiatricorum Graecorumantiquissima re-censione composuit (TheHippiatrica Parisina”. M Recension).2Nam quattuor recen-siones Hippiatricorum Graecorum collectionis Byzantinae, quae saeculis v-vi est composita, ad nos peruenisse videntur. Annam McCabe autem piget quod omnes Hippiatricorum editores saeculi xrecensionem Berolinensem (B) usurpaverint; nam

in codice Parisino gr. 2322 invenimus recensionem Parisinam (M), quae propius vide

-tur accedere ad primitivam compilationis formam quam Berolinensis illa recensio, cuius antiquissimus testis (Phillippicus1538) Berolini servatur. Principem enim quam dicunt editionem Basileae anno mdxxxviGrynaeus edidit; anno autem mdccclxv Miller primus intellexit textum codicis Parisini supra laudati dissimilem esse a textu quem Grynaeus ediderat. Miller autem cum comperisset Carolum Daremberg no-vam Hippiatricorum editionem edere in animo habere, statim consilio Hippiatricorum iterum edendorum destitit. Attamen neque Daremberg Hippiatrica edere potuit ne-que Eugenius Oder, qui dein opera sociata cum Carolo Hoppe in aedibus Teubne-rianis opus publici iuris fecit, recensione Mquamvis bene nota usus est. Illam enim

editionem Teubnerianam Oder et Hoppe parare coeperunt postquam antiquissimus Berolinensis recensionis (B) testis, cuius possessor Thomas Phillips fuerat,

sumpti-bus Bibliothecae Regiae Berolinensis emptus est. Sic factum est ut, recensione B

con-fisi, in apparatum referrent recensionis Mlectiones multo antiquiores atque

potio-res quam recensionis B. Neque vero McCabe parcit codicis Parisini originem

enodare aut possessores nominatim significare, in quibus numerantur Janus Lasca-ris, Nicolaus Ridolfi, Petrus Strozzi. Illud in primis est laudatione dignum quod An-na McCabe in votis habet ab oblivione vindicare et in lucem prodere illam iustam re-censionem Mquae hucusque diversis de causis nonnisi in codice Parisino legi potest.

De Hippiatricorum Graecorumcollectione symbolam scripsit etiam Anna Maria Doyen-Higuet, quae contra in omnium recentissimam recensionem incubuit (Un manuscrit hippiatrique grec récalcitrant: de la difficulté d’identifier les fragments du “Pari-sinus Graecus 2244”).3Quam vero recensionem (RV) duo praebent codices saeculo

xivexarati, qui Vossianus Gr. Q. 50 (V) et Parisinus Gr. 2244 (R) obsignantur. Ex

om-1 Ivan Garofalo, pp. 27-35. 2 Anne McCabe, pp. 39-53.

(3)

nibus recensionibus recentissima a praecedentibus argumentorum dispositione dif-fert, quod recensionis auctor excerpta eiusdem auctoris in unum colligere potius stu-duit quam diversas de eodem argumento opiniones afferre. Ceterum Doyen-Higuet demonstrat in hac recensione Apsyrtum principem occupare locum, inter cetera etiam ob hoc quod plurima Apsyrtiana excerpta hic leguntur.

Sequitur symbola in qua Valeria Gitton-Ripollinquirit unde manaverint Ab-syrti loci quos in Pelagonii Arte veterinaria legimus (Traductions ou sources latines d’Ap-syrtus contenues dans Pélagonius).1Nam viri docti Fischer et Adams non id ad unum de hac quaestione consentire videntur: hic enim Pelagonium ex Graeco Absyrti ope-re locos hausisse et inde in sermonem Latinum vertisse putat, ille vero Absyrti ver-sionem Latinam, quae iam in usu esset, a Pelagonio usurpatam esse autumat. Vale-ria Gitton-Ripoll autem demonstrare conatur utrumque virum doctum – Fischer et Adams dico – rem acu tetigisse, quod Pelagonius ipse cum ex Absyrti opere Graeco tum ex versione quadam Latina hauserit. Gitton-Ripoll enim Pelagonium de Absyr-to mentionem aperte facere asserit, cum ex ipso Graeco fonte locos vertat. At ali-quot Absyrti et Pelagonii locos, qui quidem similitudinis vinculo coniuncti esse vi-deantur, ex fontibus communibus potius manasse probabiliter monet.

Mulomedicinam Chironis tractant Claudius D. Fischer, Joseph M. Cózar et Hadriana Damicoac Fridericus Messinaopera sociata. Fischer (Bemerkungen zu den Autorennamen und zum Auf bau der “Mulomedicina Chironis” und anderer medizi-nischer Sammelwerke)2illam compilandi methodum, quae in hoc opere conficiendo adhibita est, non ab ipso Mulomedicinae Chironisauctore excogitatam esse sed alio-rum de medicina scriptoalio-rum propriam fuisse credit. Latinos enim de veterinaria scriptores opera de medicina conscripta ante oculos habuisse et eorum formam structuramque imitatos esse conicit. Ceterum quemadmodum Pelagonium imita-tione Absyrti totam materiam tractandam in epistulas, quas se ad amicos mittere fi n-git, distribuere nemo est quin videat, sic Fischer ipsum Absyrtum prae oculis ha-buisse medicorum operum collectiones forma atque structura adsimiles. Dein Fischer Mulomedicinae Chironislocos ex operibus diversorum scriptorum haustos, in quibus praeter Chironen Absyrtus, Polycletus, Sotio et Pharnax adnumerantur, at-tente considerat.

Cózar (Nuevas aportaciones a la interpretación del texto de libro i ide la “Mulomedici-na Chironis”)3vero, qui textum secundi Mulomedicinae Chironislibri non sine ope in-genii in meliorem formam restituere conatur, circiter cxxlocos, qui in Eugenii Oder et Maximi Niedermann editionibus adhuc mendis scatent, sive commutandos sive sanandos esse docet.

Ceterum Damico ac Messina (Il termine “draconatio”nella “Mulomedicina Chiro-nis”)4inquirunt quid sibi velit illa vox draconatioquam tantummodo in Mulomedici-na Chironisscriptam legimus. Symbolae auctores probabilibus argumentis ostendunt

draconationem a draconibus (scil. a vermiculis) nomen mutuatam esse, quamvis

1 Valérie Gitton-Ripoll, pp. 91-112.

2 Klaus-Dietrich Fischer, pp. 113-121. 3 José Marìa Còzar, pp. 123-139.

(4)

Mulomedicinae Chironisauctor vermiculos non esse causam huius morbi, de quo ter mentio fit, putasse videatur.

Vincentius Ortoleva (Alcuni aspetti della lingua dei trattati latini di veterinaria: il sostantivo “claucus” e l’espressione “pedem planum ponere”)1dein Vegetii Digestorum ar-tis mulomedicinalislocum (ii, 82) de iumentorum coxa miseraattente explorans inter cetera demonstrat, Mulomedicinae Chironislocis (cap. 43) nixus et Mariae Theresiae Cam argumenta confutans, lectionem clauco ferreo, quae invenitur apud Vegetium, non corruptam sed nostra fide dignam esse, quod idem equinae soleae genus, quod hodie hipposandalium appellamus, significetur. Pede igitur sano sic, ut ita dicam, cal-ceato, cui etiam rotula lignea subicitur, equus – ut ait Ortoleva, qui idem sentit at-que Brugnone et Schneider – pedem claudum in terra ponere cogitur, quod alioquin propter ipsius soleae formam periculum sit ne humum delabatur. Multis enim ii-sdemque firmis argumentis Ortoleva explicat quid sibi velit illa verborum iunctura pedem planum ponere (Dig., ii,55,3), quam plerique viri docti non valuerunt intelligere. Ultimam quae secunda voluminis parte custoditur symbolam Maria Theresia Cam (“Manus ueterinarii”. La réduction des luxations dans les traités vétérinaires anti-ques)2exaravit, quae quidem locis cum Graecis tum Latinis allatis diversa luxaturae genera et remedia quibus extorta ad locum iterum deducere antiqui mulomedici so-liti fuissent diligenter inquisivit. Sequitur symbola, ex qua constat tertia voluminis pars, ab Henrico Leone (La chiave del cavallo)3conscripta, qui exponit quae fuerint frenorum genera et qua ratione decursu temporum commutata sint.

Quarta vero voluminis pars novem numero symbolas ad artem magicam miracu-laque necnon ad mediae aetatis artem veterinariam spectantes praebet legenti. Ar-senius Ferraces Rodríguez (Dos retractaciones inéditas del De taxone)4qua via opu-sculum illud quod De taxoneinscribitur ad nos traditum sit indagat. Duas esse huius opellae recensiones (quae vulgo Tax-Aet Tax-Bnuncupantur) Howald et Sigerist iam multis ante annis docuerunt. Ferraces Rodríguez autem in codice M(München, Ba-yerische Staatsbibliothek, clm 23479) et in volumine membranaceo B(Berna, Stadt-und Hochschulbibliothek, 803) detexit duas recensiones – quas in hac symbola edi-dit – ad textum opusculi De taxoneinscripti constituendum perutiles, quae et vincu-lo quodam affinitatis cum Tax-Aet Tax-B coniunguntur.

Endelechii carmen De mortibus boum tractavit Maria Rosaria Petringa (Il “De mortibus boum” di Endelechio),5quae magna cum doctrina rimatur peculiares huius Christianae opellae quaestiones. Primum quis fuerit Endelechius et quae sint eius carminis structura atque argumenta breviter necnon definite enarrat; tum singulos Endelechii locos perpendens quam rapide morbi contagio serpat et quam velociter eius letales effectus in bobus deprehendantur ostendit; deinde quibus operibus auc-tor sit usus in hoc carmine pangendo abunde et magna cum diligentia explicat.

Stravros Lazaris (Considérations sur l’apparition du fer à clous: contribution à l’hi-stoire du cheval dans l’Antiquité tardive)6docte disquirit quando primum apparuerint

1 Vincenzo Ortoleva, pp. 153-181. 2 Marie-Thérèse Cam, pp. 183-204.

3 Enrico Leone,pp. 207-223. 4 Arsenio Ferraces Rodríguez, pp. 227-242.

(5)

illae ferreae soleae quae equorum ungulis clavis infigi solent. Cum enim alii viri docti hoc soleae genus antiquitus excogitatum, alii vero non ante saeculum ixnostri aevi inventum esse credant, Lazaris diligenter utrorum opiniones in hac symbola perpendens ostendit in incerti auctoris opere ¶ÂÚd ™ÙÚ·ÙËÁ›·˜inscripto, quod vi

saeculo exaratum est, de ferreis soleis mentionem factam esse.

Qua ratione ex operibus Graece de veterinaria conscriptis Arabes hauserint scien-ter explorarunt Veronica Goebelet Martinus Heide (Transmission of Greek and Arabic veterinary literature),1qui indagandum susceperunt illud opus Kitab al-furusiya wa-l-baytara inscriptum, quod in antiquissimis hoc genus scriptis adnumeratur. In

hac symbola vero operis structura argumentorumque dispositione dilucide descrip-tis, qua ratione Theomnestus Arabica civitate saeculo ixdonatus sit et quibus fonti-bus Graecis operis supra dicti auctor hauserit scite indagant.

Opus media aetate exaratum quod in codice Harleiano3772 Magistro Mauro ascri-bitur tractat Martina Hurler (The veterinary treatise of Magister Maurus contained in cod. Harleian 3772 «British Library»),2quae non solum structuram enarrat verum etiam ipsum stilum auctoris, inspectis aliquot vocibus, perpendit; tum Iordani Ruffi

opus cum Magistri Mauri confert quo clarius pateat hunc non illius scriptis usum es-se; praeterea cum a Theodorico Borgognoni tum a Bonifacio de Calabria atque Lau-rentio Rusio Magistri Mauri opus usurpatum esse et inde non ignotum fuisse cete-ris, qui post eum in hac provincia scripserunt, contendit Hurler; ceterum quos fontes Magister Maurus adhibuerit non liquere ipsa asserit.

Ditissimum quidem omnium scriptorum cum antiquorum tum mediaevalium re-pertorium, in quo codices et editiones et versiones vernacula lingua vulgatae

signi-ficantur, praebet Marcellus Aprile (L’ippiatria tra l’Antichità e il Medio Evo. La tra-smissione dei testi),3 qui in priore symbolae parte inter cetera quantum differat veterinaria antiqua ab illa nostrae aetatis explicans opera nonnulla citat ad hanc pro-vinciam indagandam perutilia. Auctores vero et opera, quae hic breviter tanguntur, sunt Pelagonius, Mulomedicina Chironis, Vegetius, Iohannes Brancati, Bartholomaeus Messanensis, Pseudo-Aristoteles, Jordanus Ruffus, Cola de Jennaro, Moyses Panor-mitanus, Laurentius Rusius, Antonius Barulensis, Bonifacius Calabrensis, Theodori-cus Borgognoni et alii nonnulli.

De Iordani Ruffi Calabrensis Hippiatriadocte tractavit Alexander Bertelli (La “Mascalcia” di Giordano Ruffo nei più antichi manoscritti in volgare conservati a Firenze),4

qui quorsum hoc opus conscriptum sit et qua ratione in vernaculas linguas iam inde a saeculo xiiiversum per omnes fere Europae plagas vulgatum sit pluribus verbis ostendit. Ceterum sex codicibus manu scriptis adhibitis, qui quidem opus in Tuscum sermonem versum continent, capitum numerum ordinemque varium esse mon-strat atque quomodo codices confecti sint magna cum diligentia indagat.

Incerti auctoris opus vulgari sermone exaratum idemque ipsi Aristoteli falso ascriptum inquirendum suscepit Alexandra Coco (Il trattato in vlgare dello

Pseudo-1 Veronika Goebel-Martinus Heide, pp. 293-307.

(6)

Aristotele),1quae codicum stemma adumbrans perspicue indicat quibus affinitatibus codices coniungantur, quae sint huius operis recensiones et quo pacto Latina Hip-piatricorum epitome auctor nisus sit.

Ceterum qua via atque ratione Cola de Jennaro anno mcdlxiIordani Ruffi

Hip-piatriamin Neapolitanam dialectum anno mcdlxxixTunetanorum captivus

vulga-verit et quomodo eius opus uno tantummodo codice traditum ad nos pervenerit non paucis verbis Antonius Montinaro (Un volgarizzamento inedito da Giordano Ruffo:

Cola de Jennaro, “Della natura del cavallo e sua nascita «Tunisi, 1479»)2describit.

Symbo-larum denique agmen claudit Paulae Radici Colace (La “Veterinaria” nel Progetto “Dizionario della Scienza e della Tecnica in Grecia e a Roma. Autori e testi, Realien, saperi

alle radici della cultura europea)3adumbratio eorum lemmatum atque argumentorum

quae, cum editum fuerit, continebit Lexicon illud de artium studiis atque doctrina cum Graecorum tum Latinorum propriis.

Symbolae, quas supra verbis perstrinxi, non solum a viris milieribusque eruditis in antiquam et mediaevalem veterinariam incumbentibus, verum etiam ab aliis stu-diosis, qui operam suam praecipue in ceteris provinciis collocarunt, conscriptae sunt. Quapropter alii idcirco veterinariam tractarunt ut antiquae et serioris aetatis opera atque singula verba ad studia litterarum potius pertinentia medullitus enoda-rent, alii vero ipsa scripta quae ad veterinariam spectant indaganda susceperunt, alii denique qua via ad nos illa pervenerint et qua ratione in dialectos Italicas vel in Ara-bicam linguam vulgata sint inquisiverunt. Symbolae deinde argumentis et meritis differentes sed laudibus omnes dignae sunt non solum quia scripta nondum edita ab oblivione vindicantur sive parum nota iterum proponuntur, sed etiam quod aucto-res suo quisque modo ostenderunt hanc provinciam minime despiciendam necnon perutilem esse ad litterum antiquarum intellectum. Ergo hoc maximi momenti et ponderis volumen laude vel dignissimum est, quando ipsi conventus auctores non sine labore operam dederunt ut non pauci studiosi animo et cogitatione se conver-terent in hanc provinciam iam diu immerito neglectam.

Iosephus Marcellinus

1 Alessandra Coco, pp. 429-470. 2 Antonio Montinaro, pp. 471-530.

Referensi

Dokumen terkait

Dapat dilihat adanya kenaikan angka Nusselt dari penghalang dengan berbagai variasi sudut louvered strips dibandingkan dengan tanpa penghalang, yang mana semakin

Sebuah perusahaan komputer menggunakan istilah “ konsumenize ” atau memperlanggankan yang maksudnya adalah perusahaan lebih mampu menyampaikan bukan sekedar informasi

Dapat disimpulkan Praktik jual beli ikan asin di pasar Sentra Antasari Banjarmasin yang peneliti maksud di sini adalah cara yang dilakukan penjual menjual ikan-ikannya

Filsafat perpustakaan, dalam analisanya terhadap masalah-masalah kecerdasan bangsa yang kini dihadapinya, akan dapat memberikan informasi apakah system perpustakaan yang

1) DC Speed Regulator / PWM Control, digunakan untuk mengatur kecepatan motor power window. 2) Motor Power Window, digunakan untuk membuat gelombang buatan. Poros

Beberpa faktor yang bisa diandalkan untuk meningkatkan daya saing pariwisata di kabupaten Sambas adalah dengan peningkatan promosi, pengembangan industri pendukung

Selanjutnya dalam pembahsan adab pada proses pengajaran sains, makna adab sangat penting dan menjadi pijakan utama untuk para pegiat sains Islam maupun umum, dengan tujuan

Dalam kaitan dengan ilmu ibadah dasar, pengajaran Alquran seyogyanya diberikan langsung oleh orangtua karena orang tua lebih mengenal sifat anaknya sehingga